Nec species sua cuique manet, rerumque novatrixEx aliis alias reddit natura figuras.Nec perit in toto quidquam, mihi credite, mundo,Sed variat faciemque novat: nascique vocaturIncipere esse aliud, quàm quod fuit antè; moriqueDesinere illud idem; quum sint huc forsitan illa,Haec translata illuc; summâ tamen omnia constant.
ovidesterni sumus, & vestra omnia implevimus, Vrbes, Insulas, Castella, Municipia, Conciliabula, Castra ipsa, Tribus, Decurias, palatium, Senatum, Forum, sola vobis relinquimus Templa.
tertullianomnia post obitum fingit majora vetustas: Majus ab exsequiis nomen in ora venit.
sextus propertiusQuia me vestigia terrent omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.
omnia mors poscit. Lex est, non poena, perire."
Aristoteles hominis animum comparavit tabulae rasae, cui nihil inscriptum sit, inscribi tamen omnia possint. ... Hoc interest, quod in tabula lineas ducere non licet, nisi quousque margo permittat: in mente usque et usque scribendo, et sculpendo, terminum nusquam invenies quia (ut ante monitum) interminabilis est.
Cum ergo audimus, Deum omnia facere, nil aliud debemus intelligere, quam Deum in omnibus esse, hoc est, essentiam omnium subsistere.
johannes scotus eriugenaSed Caesar in omnia praeceps,nil actum credens, cum quid superesset agendum.
marcus annaeus lucanusCertis * * * legibus omnia parent.
marcus maniliusStultorum plena sunt omnia.
ciceroEt hæc scientia certificat omnia naturalia et artificialia in particulari et in propria disciplina, per experientiam perfectam; non per argumenta, ut scientiæ pure speculativae, nec per debiles et imperfecta experientias ut scientiae operativæ. Et ideo hæc est domina omnium scientiarum præcedentium, et finis totius speculationis.
roger baconNam qui dabat olim imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se continet atque duas tantum res anxius optat, panem et circenses.
juvenalNam veluti pueri trepidant atque omnia caecis in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest non radii solis neque lucida tela diei discutiant sed naturae species ratioque.
lucretiusCertis * * * legibus omnia parent.
Materiae ne quaere modum; sed perspice vires Quas ratio, non pondus habet; ratio omnia vincit.
Labor omnia vicit improbus et duris urgens in rebus egestas.
Me vero primum dulces ante omnia Musae, Quarum sacra fero ingenti percussus amore, Accipiant caelique vias et sidera monstrent, Defectus solis varios lunaeque labores; Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant Obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant. Quid tantum Oceano properent se tingere soles Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
[V]irtus praemium est optimum:;; virtus omnibus remus anteit profecto:;: libertas salus vita res et parentes, patria et prognati tutantur, servantur:;: virtus omnia in sese habet, omnia adsunt bona quem penest virtus.
Illud autem ante omnia memento, demere rebus tumultum ac videre quid in quaque re sit: scies nihil esse in istis terribile nisi ipsum timorem.
omnia periclitabuntur aliter accipi quam sunt, et amittere quod sunt dum aliter accipiuntur, si aliter quam sunt cognominantur. Fides nominum salus est proprietatum.
tertullianomnia fert aetas, animum quoque .
virgilomnia vincit Amor; et nos cedamus Amori.
virgilNon, mihi si linguae centum sunt oraque centum / Ferrea vox, omnis scelerum comprendere formas, omnia poenarum percurrere nomina possim.
virgilomnia mors aequat .
Rationi nulla resistunt. Claustra nec immensæ moles, ceduntque recessus: omnia succumbunt, ipsum est penetrabile cœlum.
marcus maniliusVestigia terrent omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.