Circa hoc tempus Siwardus consul fortissimus Nordhymbre, pene gigas statura, manu uero et mente predura, misit filium suum in Scotiam conquirendam. Quem cum bello cesum patri renuntiassent, ait, "Recepitne uulnus letale in anteriori uel posteriori corporis parte?" Dixerunt nuntii, "In anteriori." At ille, "Gaudeo plane, non enim alio me uel filium meum digner funere."
henry of huntingdonItaque ne mortuo quidem perinde adfectus est, sed tantum non statim a funere ad negotiorum consuetudinem rediit iustitio longiore inhibito. Quin et Iliensium legatis paulo serius consolantibus, quasi obliterata iam doloris memoria, irridens se quoque respondit vicem eorum dolere, quod egregium civem Hectorem amisissent.
suetoniusDucibus tantum de funere pugna est.
marcus annaeus lucanusCirca hoc tempus Siwardus consul fortissimus Nordhymbre, pene gigas statura, manu uero et mente predura, misit filium suum in Scotiam conquirendam. Quem cum bello cesum patri renuntiassent, ait, "Recepitne uulnus letale in anteriori uel posteriori corporis parte?" Dixerunt nuntii, "In anteriori." At ille, "Gaudeo plane, non enim alio me uel filium meum digner funere."